agnificat
Magníficat
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem
ancíllæ suæ.
Ecce enim ex
hoc beátam
me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna,
qui potens est.
Et
sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies
et progénies timéntibus eum.
Fecit
poténtiam in bráchio suo,
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede
et exaltávit húmiles.
Esuriéntes
implévit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscépit
Ísrael púerum suum,
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros,
Àbraham et sémini eius in sǽcula.
Gloria Patri